Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.1.1 Cic. Fam. 15.1.1 (English) >>Cic. Fam. 15.1.4

Scr. in Cilicia xiii K. Oct. a. 703 (51). M. TVLLIVS M. F. CICERO PROCOS. S. D. COS. PR., TR. PL., SENATVI. 15.1.1 S. v. v. h. e. e. q. v. etsi non dubie mihi nuntiabatur Parthos transisse Euphratem cum omnibus fere suis copiis, tamen, quod arbitrabar a M. Bibulo procos. certiora de his rebus ad vos scribi posse, statuebam mihi non necesse esse publice scribere ea quae de alterius provincia nuntiarentur. postea vero quam certissimis auctoribus, legatis, nuntiis, 10 litteris, sum certior factus, vel quod tanta res erat vel quod nondum audieramus Bibulum in Syriam venisse vel quia administratio huius belli mihi cum Bibulo paene est communis, quae ad me delata essent scribenda ad vos putavi.

15.1.2 Regis Antiochi Commageni legati primi mihi nuntiarunt is Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse. quo nuptio adlato, cum essent non nulli qui ei regi minorem fidem habendam putarent, statui exspectandum esse si quid certius adferretur. A. d. xiii K. Oct., cum exercitum in Ciliciam ducerem, in finibus Lycaoniae et Cappadociae mihi litterae redditae sunt a Tarcondimoto, qui fidelissimus socius trans Taurum amicissimusque p. R. existimatur, Pacorum Orodi regis Parthorum filium cum permagno equitatu Parthico transisse Euphratem et castra posuisse Tybae, magnumque tumultum esse in provincia Syria excitatum. eodem die ab Iamblicho, phylarcho Arabum, quem homines opinantur bene sentire amicumque esse rei p. nostrae, litterae de isdem rebus mihi redditae sunt.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.1.1 Cic. Fam. 15.1.1 (English) >>Cic. Fam. 15.1.4

Powered by PhiloLogic